Ch. 17by Jay Lucien in 1st Period By 7chickens Sep 27, 2010 Erat undecimus hora. It is the eleventh hour, Sep 28, 2010 Raeda adhuc in fossā manebat, raedarius eam movere nōn poterat. Sep 29, 2010 Cornelius in viā stabat sollicitus et caelum spectabat quod iam advesperāscēbat. Sep 30, 2010 Tandem Eucleides, “Videsne illud aedificium, domine?” inquit. Oct 1, 2010 Clamat Aurelia, “O me miseram! Cauponas non amo. Saepe ibi perīcula sunt magna. Oct 2, 2010 Fortasse caupō aliōs equōs habet. Fortasse equī cauponis raedam e fossā extrahere possunt. In caupona pernoctare timeo.” Oct 3, 2010 “Cūr timēs, mea domina?” Eucleides rogat. “Nullum est periculum. Omnes cauponae non sunt periculosae. Oct 4, 2010 Omnes caupones nōn sunt scelestī. Ille caupō est amicus meus. Graecus est et vir bonus.” Oct 5, 2010 Cornelius tamen, “Quid facere possumus?” inquit. “Hīc in Viā Appiā pernoctare non possumus. Nulla vehicula apparent quod advesperascit. Oct 6, 2010 Itaque, dum Eucleides Cornelios ad cauponam dūcēbat, raedarius solus in viā manebat; raedam et equos custodiebat.